- APLUSTRE
- APLUSTREGraece ἄφλαςτον, summa pars puppis; Homer. Il. o. v. 716.Ἕκτωρ δὲ πρύμνηθεν ἐπεὶ λάβεν, οὐχὶ μεθήειἌφλαςτον μετὰ χερσὶν ἔχων.Sicut acrostolium, prorae. Eminebant autem in puppis summitate pinnae ac cristae, ut in galea: unde in nummis M. Antonii et Hadriani aliisque quampluribus videre est tres pennas ex apice summo puppis surgentes pro insigni; Cuiusmodi pennam, ad ornamentum puppi imponi solitam, Aplusire quoque vocavit Enmus. In medio Aplustri fixum erat lignum rectum, e cuius medio pendebat infula ad ornamentum, seu taenia; pro qua in aliis, ad ornatum Aplustris, addebatur penna, in aliis parvum velum. In navis Argoae aplustri triplicis taeniae forma visitur in clypeolo; de pennis iam dictum. Atque hoc πτερὸν πλόιου vocat Auctor Glossar. et Aplusire Latini, quod aplustri, i. e. summitati et apici puppis imponeretur. Quô sensu omnino accipienda Aplustria, in hoc versu Ciceronis, Prisciano citati.Navibus aut summis fluitantia quaerere aplustra.Et apud Poetam,---- et totô fluitantia vela theatrô etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 572. et 573.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.